1343
ARNALDI 537
aliquis defectus: & tunc ignis debet esse inter
fortem & lentum, quousque spiritus fuerit se¬
paratus à corpore, & ascenderit super terram,
& remanebit in fundo vasis corpus mortuum,
sine spiritu in ipso existente. Et signum est,
quòd si ponatur super ignem, & non fundit,
neque fumat, iam est completum quantum ad
istum passum: & dum est ita, reducatur ipse
spiritus supra ipsum corpus à quo exiuit: qui
spiritus est similis nubis nigris, quae portant
aquam. Iste namque spiritus vocatur Aqua vi¬
tae, per quam sustinetur hoc corpus, & cum
quamoritur, & post mortem viuificatur. Et
nota, quòd cum dicto composito est illud,
quod mortificat ipsum compositum, & cum
ipso eodem dealbatur, & rubescit idem com¬
positum sine adiutorio alicuius rei extraneę.
Item nota quòd ignis debet esse in principio
operis lentus: secundò mediocris, tertiò for¬
tis, videlicet paulatiuè augmentando i¬
psum ignem, donec dictus lapis albus
fiat, & vltimò rubeus.
FINIS.