1343
538
FRATRIS ROGER
BACHONIS ANGLI¬
ci, de Mirabili potestate artis & na¬
turae, Libellus.
VESTRAE petitioni respondeo:
Nam licet natura potens sit & mira¬
bilis: tamen ars vtens natura pro
instrumento, potentior est virtute
naturali, sicut videmus in multis
Quicquid autem est praeter operationem na¬
turae vel artis, aut non est humanum, aut est
fictum, & fraudibus occupatum. Nam sunt
qui motu veloci, membrorum apparentia,
aut vocum diuersitate, aut instrumentorum
subtilitate, aut tenebris, aut con sensu, multa
mortalibus proponunt miranda, quae non
habent existentiae veritatem: his mundus
plenus est, sicut manifestum est. nam iocula¬
rores multa manuum velocitate mentiun¬
tur, & phytonissae vocum varietate in ventre
& gutture figmentis & ore formant voces hu¬
manas, à longè vel propè, prout volunt, ac
si spiritus tunc humanè loqueretur, etiam
sonos brutorum confingunt. Causae verò
gramini subditae, & lateribus terrae conditae,
ostendunt quòd vis humana est, & non spi¬
ritus, quae magno fingunt mendacio. Cum
verè