1343
ARTIS ET NATVR. 539
verò in tenebris crepusculi vel nocturnis res
inanimatae mouentur velociter, non est veri¬
tas, sed fraus & dolus: consensus verò omnia
fingit quae volunt homines, prout adinuicem
disponuntur. In his omnibus, nec physica ra¬
tio considerat, nec ars, nec potestas narurę te¬
net: propter hoc nequior est occupatio, quan¬
do homo contemnit leges Philosophiae, &
contra omnem rationem spiritus inuocat ne¬
pharios, vt per eos suam compleat volunta¬
tem. Et in hoc est error, quòd sibi subijci cre¬
dunt spiritus, & quòd spiritus cogantur hu¬
mana voluntate: hoc enim impossibile est:
quia vis humana longè inferior est quàm spi¬
rituum. Aui quia in hoc magis aberrant, quòd
per aliquas res naturales quibus vtuntur, cre¬
dunt vel aduocari; vel figurari spiritus mali¬
gnos. & adhuc errant, quando per inuocatio¬
nes, deprecationes, & sacrificia nituntur eos
homines placare, & adducere pro vtilitate ho¬
minum: facilius enim sine comparatione à
Deo impetrandum foret, vel à bonis spiritibus,
quicquid homo debet vtile reputare. Sed nec
in his inutilibus fauorabiles assistunt spiritus
maligni, nisi inquantum propter hominum
peccata à Deo permittitur, qui humanum ge¬
nus regit & gubernat: & ideo istae viae sunt
praeter sapientiae documenta, imò melius in
contrarium operantur, nec vnquam philo¬
Lll