1343
ARIS ET NATVR. 541
quaedam deprecationes antiquitùs institu¬
tae ab hominibus veritatis, aut magis à Deo
& angelis ordinatae, & huiusmodi virtutem
suam primam possunt retinere. Sicut in
multis regionibus adhuc quaedam oratio¬
nes fiunt super ferrum candens, & super a¬
quam fluminis, & similiter alia, in quibus
innocentes probantur, & reidamnantur, &
authoritate creduntur fieri praelatorum.
Nam & ipsi sacerdotes exorcismos faciunt,
sicut in Aqua benedicta, sicut in lege veteri
de Aqua purgatorij legitur, qua probantur
adulteria, vel fides suo viro. & multa sunt
huiusmodi. Sed quae in libris Magicorum
continentur, omnia suut arcenda, quamuis
aliquid veri contineant: quia tot falsis abu¬
tuntur quòd non potest discerni inter ve¬
rum & falsum. Vnde quicunque dicunt,
quòd Solomon composuit, & alij Sapien¬
tes, negandum est: quia non recipiuntur hu¬
iusmodi libri authoritate Ecclesiae, nec à sa¬
pientibus, sed à seductoribus, qui nudam
accipiunt literam, & ipsi nouos libros com¬
ponunt, & nouas adinuentiones multipli¬
cant, sicut scimus per experientiam: & vt
tunc vehementius homines alliciantur, ti¬
tulos praeponunt famosos suis operibus
& eos Authoribus asscribunt impruden¬
ter: ac vt nihil opinentur, & contingenti¬
Lll 2