1343
DE MIRAB. POTES. 442
tibus stilum grandisonum faciunt, & sub for¬
ma textus mendacia sua confingunt. Cha¬
racteres verò aut sunt verba signis literarum
inuolutis compositi, continentes sensum ora¬
tionis adinuentae, vel sunt facti ad cultus stel¬
larum in temporibus electis. De characteri¬
bus igitur primo modo sic iudicaudum, sicut
de orationibus dictum est: de sigillis autem
& characteribus secundo modo, nisi fiant ten¬
poribus suis, nullam efficaciam penitùs habere
noscuntur. Et ideo qui facit ea sicut in libris
formantur, non respiciens nisi solam sigu¬
ram quàm fabricant ad exemplar; nihil face¬
re ab omni sapiente iudicatur. Qui autem in
constellationibus debitis opera faciunt ad vul¬
tus coelorum; illi non solùm characteres, sed
omnia opera sua possunt disponere tàm artis
quàm naturae secundum coeli virtutem. Sed
quia difficile est certitudinem coelestium per¬
cipere: ideo in his multus est error apud mul¬
tos: & pauci sunt qui aliquid vtiliter & vera¬
citer scirent ordinare. Et propter hoc vul¬
gus Mathematicorum iudicantium & ope¬
rantium per stellas magicas non multum ex¬
cellunt: quanuis peritissimi, & artem fuffi¬
cienter habentes possent multas vtilitates fa¬
cere, & per opera tanquam per iudicia in tem¬
poribus electis. Consyderandum tamen:
quia peritus medicus, & alter quicunque habet