1343
546 DE MIRAB. POTES
ficeret, quàm si non ad hoc cogitaret, nec de
sideraret, nec intenderet. Natura enim (vt
Auicenna docet locis praedictis) obedit cogi¬
tationibus, & vehementibus desiderijs ani¬
mae: imò nulla operatio hominis fit, nisi per
hoc, quòd naturalis virtus in membris obe¬
dit cogitationibus & desiderijs animae. Nam
(sicut Auicenna docet tertio Metaphys.) pri¬
mùm mouens est cogitatio: deinde deside¬
rium conformatum cogitationi: postea vir¬
tus animae, in membris quę obediunt deside¬
rio & cogitationi: & hoc in malo (vt dictum)
& in bono similiter. vnde cum in homine
inueniuntur haec, bona complexio, & sani¬
tas corporis, & iuuentus, & pulchritudo, &
elegantia membrorum, & anima munda &
peccatis, & cogitatio fortis, & desiderium ve¬
hemens ad aliquod opus: tunc quicquid fieri
potest per speclem & virtutem hominis, &
spiritus, & calorem naturalem; necesse est
quòd fortius & vehementius fiat per hu¬
iusmodi spiritus, & vapores, & influentias,
quàm si aliquod istorum deficeret: & prae¬
cipue si desiderium forte, & intentio valida
non desit. Et ideo per verba & opera homi¬
nis possunt aliqua magna fieri: quando om¬
nes dictę causę concurrunt. Verba enim sunt
abinterius per cogitationes animae, & deside¬
rium per motum spirituum, & calorem, & vocalem
arteriam: