1343
ARTIS ET NATVR. 547.
arteriam: & eorum generatio habet vias aper¬
tas, per quas est magnus exitus spirituum, &
caloris, & euaporationis, & virturis, & specie¬
rum quae possunt fieri ab anima & corde. Et
ideo alterationes (caeteris paribus) in spiritua¬
libus fiunt per verba secundum quòd eis de¬
betur ex potestate naturae. Videmus enim
quòd per huiusmodi arterias à corde in inte¬
rioribus, anhelitus & oscitatio, & multae reso¬
lutiones spirituum, & caloris fiunt; quae ali¬
quando nocent, cum ab infirmo & malę com¬
plexionis corpore proueniunt: & prosunt &
confortant, cum à corpore mundo, sano, &
bonae complexionis producuntur. Et ideo si¬
militer aliquae operationes naturales possunt
fieri in verborum generatione & prolatione,
cum intentione & desiderio operandi. Vnde
non immeritò dicitur, quòd vox viua magnam
habet virtutem: non quia illam habeat virtu¬
tem quam magici fingunt, necnon similiter
ad faciendum & alterandum (vt existimant)
sed secundum quòd natura ordinauit. Et ideo
valde cautê in his intendendum est. nam de
facili homo potest errare, & multierrant ad
vtramque partem: quoniam aliqui omnem
operationem negant, & alij superfluunt, & ad
magicam declinant Multi igitur libri mundi
sunt per carmina, & characteres, & orationes,
& coniurationes, & sacrificia, & huiusmodi,
Lll 5