1343
548 DE MIRAB. POTES.
qui purè magici sunt. Vt liber de Officijs spi¬
rituum, liber de Morte animae, liber de Arte
notoria: & huiusmodi infiniti, qui nec artis
nec naturę continent potestatem, sed figmen¬
ta magicorum. Considerandum tamen: quia
multi libri reputantur inter magicos, qui non
sunt tales, qui continent sapientiae dignitatem.
Qui igitur sunt suspecti, & qui non, experien¬
tia cuius libet docebit. Nam si quis in aliquo
illorum opus naturae vel artis inueniat, illum
accipiat: si non, relinquat velut suspectum, &
indignum sapienti. magici est pertractare sic
superfluum nec necessarium: nam vt sensit l¬
saac in lib. de Febribus, Anima rationalis non
impeditur in suis operationibus, nisi detinea¬
tur ignorantia. & Aristot. vult in libro Secre¬
torum, quòd in talibus sanus & bonus potest
omnia, quae homini necessaria sunt, cum in¬
fluentia tamen diuinae virtutis. Et 3. Meteor.
dicit, quòd non est virtus nisi per deum, & in fine
Ethicorum dicit, quòd nulla est virtus nec mo¬
ralis, nec naturalis de caelesti virtute sine in¬
fluentia coelesti & diuina. Vnde cum loqui¬
mur de potestate agentium particularium,
non excludimus regimen agentis vniuersalis, &
primae causae. nam omnis causa prima plus
influit in causatum, quàm secunda: vt prima
propositio de causis proponit.
Narrabo igitur nunc per opera artis & naturae