1343
552 DE MIRAB. POTES.
quid sit obiectum. nam hoc testantur perspi¬
cua comburentia antè & retrò, sicut autores
certi docent in his libris. Et majus omnium
figurationum & rerum figuratarum est, vt coe¬
lestia describerentur secundum suis longitu¬
dines & latitudines in figura corporali, qua
mouentur corporaliter motu diurno, & haec
valerent regnum vnum homini sapienti. Hęc
igitur sufficiant. pro exemplis figurationum,
quamuis multa alia miranda proponi possent
in medium.
His verò sunt quaedam annexa sine figura¬
tionibus: nam in omni distantia qua volumus,
possumus artificialiter componere ignem com¬
burentem ex sale petrae & alijs. Item ex oleo
petroleo rubeo & alijs. Item ex ambra & naph¬
tha, & petroleo albo, & similibus: secundum
quod Plinius dicit in libr. 2. In ciuitate qua¬
dam se defendisse contra exercitum Roma¬
num: nam per multa proiecta combussit mi¬
litem armatum. his vicinus est ignis Graecus
& multa comburentia. Praeterea possunt fie¬
ri lumina perpetua, & balnea ardentia sinefi¬
ne. Nam multa cognouimus, quae non com¬
buruntur, sed purificantur. Praeter verò haec
sunt alia stupenda naturae. Nam soni velut to¬
nitrui possunt fieri in aere, imò maiori horro¬
re, quàm illa quae fiunt per naturam. nam mo¬
dica materia adaptata ad quantitatem vnius
pollicis