1343
ARTIS ET NATVR. 553
pollicis, sonum facit horribilem, & corrusca¬
tionem ostendit vehementem: & hoc fit mul¬
tis modis, quibus omnis ciuitas & exercitus
destruatur ad modum artificis Gedeonis, qui
lagunculis fractis & lampadibus, igne salien¬
te cum fragore ineffabili, Madianitarum de¬
struxit exercitum cum trecentis hominibus.
Mira sunt haec, si quis sciret vti ad plenum in
debita quantitate & inateria. De alio verò ge¬
nere multa miranda propono, quae licet mul¬
tam vtilitatem non habeant, tamen spectacu¬
lum ineffabile sapientiae, & possunt applicari
ad probationem omnium occultorum, qui¬
bus vulgus inexpertum contradicit, & sunt
similia attractioni ferri per adamantem. nam
quis crederet huiusmodi attractionem nisi vi¬
deret? & multa miracula naturae sunt in hac
ferri attractione, quae non sciuntur à vulgo, si¬
cut experientia docet solicitum. Etiam plura
sunt haec & maiora. Nam similiter est per la¬
pidem auri & argenti, attractio omnium me¬
tallorum. Item lapis currit ad acetum: & plan¬
tae ad inuicem, & partes animalium diuisae lo¬
caliter motu naturali concurrunt: & postea¬
quam huiusmodi perspexi, nihil mihi diffici¬
le est ad credendum, quando bene considero
sic nec in diuinis nec in humanis. Sed maio¬
ra his sunt: nam tota potestas mathemati¬
cae non ponit nisi instrumentum superfi¬