1343
554 DE MIRAB. POTES
ciei, iuxta artificium Ptolomaei in 8. Almage¬
sti, in quo omnia quae sunt in coelo suis longi¬
tudinibus & latitudinibus essent descripta ve¬
raciter, Quòd autem mouerentur naturali¬
ter motu diurno, non est in mathematici pote¬
stase. Experimentator tamen fidelis & magni¬
ficus anhelat, vt ex tali materia fieret & tali ar¬
tificio. Quòd naturaliter coeli motu diurno
mouerentur, quod videtur sibi possibile, quo¬
niam multa motu coelestium deferuntur, vt
cometae, & mare in fluxu, & alia in toto, vel
in partibus suis. nam tunc omnia instrumen¬
ta Astrologię cessarent, tam sapientialia, quàm
vulgata, nec thesaurus vnius regis posset vix
comparari. Et licet non quantum admiracu¬
lum: tamen quantum ad vtilitatem publ. &
priuatam, maiora possunt fieri: scilicet vt au¬
ri copia & argenti deducatur in medium quan¬
tum placet homini, & non tamen secundum
naturae possibilitatem, sed secundum artis
complementum, cùm sint decem & septem¬
modi auri; octo scilicet à mixtione argenti
cum auro. Et primus modus fit ex partibus
auricum aliquibus partibus argenti, vsque ad
vigesimum secundum gradum auri pertinga¬
tur, cum vno argenti semper vnum gradum
auri augmentando, & totidem sunt ex admix¬
tione aeris cum auro. Ita vt vltimus modus sit
ex viginti quatuor gradibus auri puri sine ad¬
mixtio¬