1343
ARTIS ET NATVR. 553
mixtione alterius metalli: & non potest natu¬
ra vlterius procedere, sicut experientia docet.
Sed ars potest augmentare aurum in parti¬
bus puritatis vsque in multum, similiter au¬
rum complere sine fraude. Sed praecedenti¬
bus majus est, quòd anima rationalis cogi non
potest. tamen efficaciter disponi, & induci, &
excitari potest, vt gratis velit suos mores mu¬
tare, & affectiones, & voluntates secundum
arbitrium alterius, non solùm singularis per¬
sonà, sed totus exercitus ciuitatis, & totus po¬
pulùs regionis. & huiusmodi experientiam
Arist. docet in lib. Secret. tam dem regionem, quàm
de exercitu & persona singulari. Et in his ferè
est finis naturae & artis. Sed vltimus gradus
in quem potest artis complementum cum o¬
mni naturę potestate, est prolongatio vitae vs¬
que in nagnum tempus. quôd autem hoc sit
possibile multa experimenta docuerunt.
Nam Plinius recitat; militem strenuum cor¬
pore & animo, vltra aetatem hominis consue¬
tàm durasse in sua probitate, cui cùm Octa¬
uianus Augustus diceret, quid fecisset, vt diu
sic viueret: respondit in aenigmate; quòd o¬
leum posuit exterius, & mulsum interius.
Sed postea multa contigerunt. Nam rusticus
fodiens in campis, cum aratro vas aureum
cum nobili liquore adinuenit, existimans ro¬
rem coeli, lauit faciem, & bibit, & spiritu, &
Mmm