1343
554 DE MIRAB. POTES.
corpore, & bonitate sapientiae renouatus est,
de bubulco factus est baiulus regis Siciliae,
quod accidit tempore regis Osti. & probatum
est testimonio literarum papalium, quòd Al¬
manicus captiuatus inter Saracenos recepit
medicinam, qua vsque ad quingentos annos
vitam suam prolongauit. Nam rex qui ipsum
habuerat captiuum, recepit regis Magi nun¬
cios cum hac medicina. Sed quia eam suspe¬
ctam habuerat, voluit probare in captiuo,
quod fuerat ei delatum. Ac domina de Tor¬
mery in Britannia maiori, quaerens ceruam
albam, vnguentum comperit quo custos ne¬
moris se perunxerat in toto corpore, praeter¬
quam in plantis: vixit trecentis annis sine
corruptione, exceptis pedum doloribus & pas¬
sionibus. Et plures experti sumus nostris tem¬
poribus, quòd homines rurales sine consilio
medicorum vixerunt centum sexaginta an¬
nis, vel circiter. Haec etiam confirmantur per
opera animalium, vt cerui, & aquilae, & ser¬
pentis, & multorum, quae per virtutem her¬
barum & lapidum suam renouant iuuen¬
tutem. & ideo sapientes dederunt se ad huius
modi secretum, excitati exemplis brutorum.
existimantes quòd possibile est homini, quod
brutis animantibus est concessum. Propter
quod Artephius in sua sapientia secretorum,
vires animalium, & lapidum, & caeterorum
scru¬