1343
ARTIS ET NATVR. 555
scrutans ob secreta naturae scienda, & maxi¬
mè propter vitae longitudinem gloriatur se
vixisse mille & 25. annis. Et possibilitas pro¬
longationis vitae confirmatur per hoc, quòd
anima est naturaliter immortalis, & potens
non mori: ac etiam post peccatum potuit vi¬
uere circiter mille annos, & deinceps paula¬
tim abbreuiata est vitae longitudo. Ergo o¬
portet quòd huiusmodi abbreuiatio sit acci¬
dentalis, quare poterit in toto vel in parte pro
longari. Sed si velimus causam accidentalem
huiusmodi corruptionis inuestigare, inue¬
niemus quòd non est à coelo, neque ab alio,
quàm defectu regiminis sanitatis. Nam in
hoc nostro tempore patres corrupti sunt, &
ex hoc generant filios corruptae complexio¬
nis & compositionis, & filij eorum eadem de
causa se corrumpunt, & descendit corruptio
à patribus in filios, donec inualescat continuè
abbreuiatio vitae, sicut est dies ista: non tamen
propter hoc sequitur, quòd abbreuiabitur
semper. quia tempus in humanis positum est, vt
in pluribus viuant homines 70. annis, & am¬
plius est eorum labor & dolor. Remedium verò
esset contra corruptionem propriam cuius libet, si
quilibet exerceret regimem conpletum sanitatis
iuuentute, quod consistit in his quae sunt cibus
& potus, somnus & vigilia, motus & quies, e¬
uacuatio, constrictio, aer, passio animi. nam si quis
Mnm 2