1343
556 DE MIRAB. POTES.
hoc regimen obseruaret à natiuitate, viueret
quantum natura assumpta à parentibus per¬
mitteret, & duceretur ad vltimum terminum
istius naturę lapsae ab origiuali iustitia: quem
tamen praeterire non posset: quia hoc regimen
non habet remedium contra corruptionem an¬
tiquam parentum. Sed impossibile est, quòd
homo sic regatur in omnibus mediocritate i¬
storum, sicut exigit regimen sanitatis. & ideo
oportet, quòd abbreuiatio vitae contingat ex
hac causa, non solum ex corruptione parentum.
Ars verò medicinae determinat hoc regimen
sufficienter. Sed nec diues, nec pauper, nec si¬
piens, nec insipiens, nec ipsi medici quantum¬
cunque perfecti, possunt hoc regimen in se, nec
in alijs perficere vtraque cuilibet. Sed natura
non deficit in necessarijs, nec ars completa, imo
valet irrumpere contra accidentales passiones,
vt in parte vel in toto deleantur. Et in princi¬
pio quando inceperat aetas hominum decli¬
nare, facile fuisset remedium: sed à sex milli¬
bus annis & plus, difficile est remedium appo¬
nere. Sapientes tamen moti considerationi¬
bus praedictis, nisi sunt vias excogitare, non so¬
lum contra defectum proprium regiminis cu¬
iuslibet, sed contra corruptionem parentum,
non quòd reducatur homo ad vitam Adę, vel
Artephirj, popter corruptionem inualescen¬
tem: sed vt centenarium annorum, vel plures
in vita