1343
ARTIS ET NATVR. 557.
in vita prolongentur, vltra communem aeta¬
ten hominum nunc viuentium, quatenus pas¬
siones senectutis retardarentur, & cum non
possunt prohiberi mitigarentur. vt vltra aesti¬
mationem humanam vita prolongetur vtili¬
ter: semper tamen citra vltimum terminum.
Nam vnus terminus naturę est, qui in primis
hominibus positus est post peccatum: & alius
est terminus cuius libet ex propria parentum
corruptione. Vltra istos ambos non contingit
transire, sed benè terminum propriae corru¬
ptionis, nec tamen vsque ad terminum pri¬
mum. Credo quòd quantumcunque sapiens
his temporibus possit attingere, licet possibi¬
lis sit & aptitudo naturae humanae, secundum
quod fuit in primis hominibus, nec mirum.
cum aptitudo ista se extendit ad immortalita¬
tem, sicut ante peccatum fuit, & erit post resu¬
rectionem. Sed si tu dicas quòd nec Aristote¬
les, nec Plato, nec Hippocrates, nec Galenus,
ad huiusmodi prolongationem peruenerunt:
Respondeo tibi, quòd nec ad multas virtutes
mediocres, quae postea scitae sunt per alios stu¬
diosos: & ideo haec maxima potuerunt igno¬
rare, quanquam ad hoc laborauerunt. Sed ni¬
mis in alijs se occupauerunt, & citius perdu¬
cti sunt ad senectutem, consumentes vitam in
peioribus & vulgatis, quamuis secreta multa
perceperint. Scimus enim, quod Aristot. di¬
Mmm 3