153
105
THEOPHRASTVS
uentuti, & alteram senectuti conueni¬
re: sicuti postmodum in Elleboro de¬
clarabimus. Maximum certè penes me¬
dicos hoc delirium taxandum est, qui
vix tantum sapientiae consequuti sunt
hactenus, vt iudicasse potuissent, aliud
esse de iuuene, longeque diuersum de se¬
ne sentiendum, tum quod natura dupli¬
cem pharmaceuticen instituit. Praeter
eius ordinem itaque foret, si iuuenis
quod seni conuenit vteretur, & e con¬
tra. Ad eorum declarationem exem¬
plo fit Luna, quae singulis renouata men¬
sibus, crescit a sua iuuentute vsque ad
aetatis suae medietatem: illa plenilunium
vulgo dicitur, in quo iuuenta cessat
scendere, descendereque senectus inci¬
pit vsque ad finem aetatis illius. Quod
iam de Luna dictum est, non secus de
hominis aetate, cuius illa iuuentutem,
& senectutem praefigurat, intelligi de¬
bet. Eadem enim inter ascensum, & de¬
scensum, quae inter iuuentutem & sene¬
ctutem est differentia. Quiuis ergo me¬
dicus Lunę naturam & proprietates
xactissimè prius intelligere, demum ho¬
minis aetatem, vt est, ex ea cognoscere
debe¬