153
DE ELLEBORO.
106
deberet: quae quidem aetas à Luna, tan¬
quam à vero libro, non manu scripto
necessario discitur. Alia igitur est her¬
barum natura, pariter & vsus in ascen¬
su qui fit, alia sub Lunae descensum: id
vulgo mas in priori, foemina quidem
in posteriori dicitur aetate. Notandum
est etiam, duobus omnia contineri nu¬
meris: quae numeris tamen subiecta
sunt. Et cum duo numeri simul conue¬
niunt, inde resultat integer ex duobus,
quorum neuter iam per seipsum inte¬
ger existit. Quid igitur Ellebori senio¬
ris iunior aetas? quid iunioris altera pro¬
dest? Quum vero simul ambae cognitae
fuerint, homini medicamentum, cùm
ad priorem, tum ad posteriorem aeta¬
tem possunt esse perfectum, atque tu¬
tum. Et quia iuuentus, & senectus si¬
mul esse nequeunt, nec etiam aequis
librari ponderibus, at vna corrumpit
alteram: iuuentus senectute non indi¬
get, nec iuuentute senectus, vti Luna iu¬
uenis senectutem non admittit, nec etiam iu-
uentutem Lua senex. diuisit Deus me¬
dicinam in duas partes, alteri neutram
subijciens. Discriminis cognitio quoque