133
Nunc adeo facere uel probare: ut anxie
Terra marique: sedulo Domis foris:
Vt fit: petantur omnibus periculis:
Ac digna tanto sint honore denique:
Errore Mentis quantus his uanae datur:
Quae si parentur: non minus molestiae
Profecto: quam iucunditatis afferant.
Secumque multo sic melius actum putat:
Quam si Iuuentam protulisset longius.
Vidisset: inquit: multa quae mortalibus
Acerba casus: uel uoluntas attulit
Maligna saepe: uel potestas acrior:
Quam ferre possit aequa uirtus ullius
Vnquam uicissim: sic labor laboribus
Connexus alter alteri superuenit
Semper: nec ulla concitis semel quies
Datur laborum uel malorum fluctibus.
Pluraque alia quoque: Maxime uero omnium
Priuata: publica: uniuersa incommoda:
Iniqua patriae quae tulerunt tempora:
Sensisset. At nunc coelitum uacans choris:
Interque Diuas ambulans felicius:
Quibus Beata perfruatur gaudiis
Vix suspicari possumus: ne dicere
Id audeamus his minutis uersibus:
Hoc praeter unum: quod uenusto nomine
Iam Clara: nunc re Sydus it clarum Polo.
O iii