133
AD. M. HIERONYMVM
VIDAM. P. CREMO
NENSEM.
ESse ferunt Collem Phoebo Musisque dicatum:
Quo cuncti pariter certant contendere Vates:
Atque sacrum approperant illuc haurire Liquorem:
Vnde queant Caput optata uincire corona.
Perpetuamque uirere putant in uertice Laurum:
Cernere propterea est nonnullos montis ad imam
Radicem se ferre: & sub radice morantis
Conterere hic aeui partem melioris: ut alta
Qui spectare procul contenti culmina: siquid
Diuini Laticis ualeant contingere summo
Tantum ore: aut ramis felicibus arboris almae
Sunt etiam: ut referunt: & qui reptare Laborant
Sorte aliqua frondis ullas legisse cadentes.
Ad mediae septum magno conamine Rupis:
Intra quod pauci sic admittuntur; ut unus
Hisce locis alter ue queat satis esse uideri.
Quid qui infra positos ausus contemnere: sese
Tollit: & in summo scandentem uertice sistit?
Atque inter Lauros: atque ipsa ad limina fontis
Constituit Musis aram Phoeboque Sacerdos;
Affaturque illic Diuos auditque uidetque
Felix? o mihi si saltem in conualle propinqua
Versari detur: quid fortunatius optem?
Atque id nunc operam do: quo me demere uulgo