1015
LIBER XV. 771
confidentius perstitêre, eo malum recruduit
grauius, vt tandem Dei opus esse singulare fa¬
terentur: à cuius manu, cum id exciperent, &
se toto corde sub potenti eius brachio submit¬
terent, semet integrè abnegantes, humilitatem
que vsqueadeò amplexae, quo etiam cunctis
suis affectibus restiterint, eosque vicerint: & bre¬
uiter. ad Diuini verbi normam toto animo vi¬
tam conformarint, tunc paulatim euanuerunt
vniuersae illae dirae. Piam epistolam illius vir¬
ginis partim iustis de causis inserere volui, quod
id consilium meo instituto prorsus responderet:
& ne eiusmodi virgines vsqueadeò à piorum nu¬
mero alienas esse, quis temerè in animum indu¬
cat, etiamsi adhuc multa in ijs desiderari non
diffitear, quae inscia, & non sana informatione
praetermittuntur. Porrò monasterium id in¬
gressus, coràm cum altera contuli vetula, quae
id mali decem sustinuerat annos, eo nomine
Deo gratias agens quàmmaximas: ac si aetas
admitteret, se libenter denuò ijsdem velle cala¬
mitatum fluctibus obijci asserebat: Hortata au¬
tem me est magnoperè, vt si in consilium ad ita
afflictas accerserer, ne exorcismos admitterem
vnquam. Quaedam in eo tormentorum theatro
constituta, à fratre virgis ex quorundam consi¬
lio excarnificabatur: quemadmodum ab ineptis
etiamnum hodie consulitur, quasi Daemonem pro¬
fligent virgae, & non potius eo modo ille carnifi¬
cinam procuret, ea rei indignatione, pudore illa
perculsa, contabuit pedetentim, & moritura ce¬
cinit, rogata verò cantionis causam, respondit: eo
quod de salute sua aeterna minimè haesitaret,
Cc 2