1015
LIBER XV. 773
retur. Decretrum sanè ad imitationem reuocan¬
dum. Vuierus.
Aliud eiusdem mali remedium ex
eodem Vuiero.
Quidam narrat conterraneum suum virum
nobilem, iurasse ligatum se fecisse, ne cum mu¬
lieribus congrederetur, ac restitutum dexterita¬
te quadam, qua hic alterius persuasionem con¬
firmabat, adducens ei librum Cleopatrae, quem
de foeminarum informanda speciositate fecerat,
legensque locum, vbi eo modo ligatum corpus
totum inungi iubet coruino felle, mixto cum se¬
samelaeo, & ita iuuari. Hoc audito confisus ille
libri verbis, id fecit, citoque augmentato libi¬
dinis aestu restitutus est. Quemadmodum impia¬
credulitate quis laeditur: Sic & leuari eadem cre¬
dibile est, vsuque obseruatur.
Exorcismi quando, & quomodo, & à qui¬
bus adhibendi:
CAP. XIX.
Porrò si dictis rationibus nondum cedit in¬
flicta calamitas, opusque Satanae perdurat, eum
increpare licet ex Christi doctrina Marci decimo¬
sexto, & quòd credentes per eius nomen Dae¬
monia sint eiecturi: Eapropter Apostolorum
primitiuae purioris Ecclesiae exemplo, per Chri¬
sti nomen expellat; minister, vero ductus Zelo,
conscientiae bonae testimonio fretus, habens pe¬
culiare illud Spiritus sancti donum, eijciendi ni¬
mirum Daemonia: gladio spiritus? quippe Dei
Cc 3